Please use this identifier to cite or link to this item: https://www.um.edu.mt/library/oar/handle/123456789/127004
Title: Constitutio sanctissimi D. N. qua censurae latae sententiae limitantur documentis omnibus munita censurisque tridentinis aucta nonnullis illustrata commentariis in commodum confessariorum ex latinis ephemeridibus quibus titulus, Acta, quae apud S. Sedem geruntur, excerpta
Authors: Pius IX, Pope
Keywords: Catholic Church -- Government
Catholic Church -- Discipline
Excommunication
Christian heretics
Pius IX, Pope, 1792-1878
Issue Date: 1870
Publisher: Fr. Marianus Spada
Citation: Pius IX. (1870). Constitutio sanctissimi D. N. qua censurae latae sententiae limitantur documentis omnibus munita censurisque tridentinis aucta nonnullis illustrata commentariis in commodum confessariorum ex latinis ephemeridibus quibus titulus, Acta, quae apud S. Sedem geruntur, excerpta. Melitensia Miscellanea Collection (Melit-Misc. vol. 57.4). University of Malta Library, Melitensia Special Collections.
Abstract: Apostolicae Sedis moderationi convenit, quae salubriter veterum canonum auctoritate constituta sunt, sic retinere, ut, si temporum rerumque mutatio quidpiam esse temperandum prudenti dispensatione suadeat, Eadem Apostolica Sedes congruum supremae suae potestatis remedium ac providentiam impendat. Quamobrem cum animo Nostro iampridem revolveremus, ecclesiasticas censuras, quae per modum latae sententiae, ipsoque facto incurrendae ad incolumitatem ac disciplinam ipsius Ecclesiae tutandam, effrenemque improborum licentiam coercendam et emendandam sancte per singulas aetates indictae ac promulgatae sunt, magnum ad numerum sensim excrevisse; quasdam etiam, temporibus moribusque mutatis, a fine atque causis, ob quas impositae fuerant, vel a pristina utilitate atque opportunitate excidisse; eamque ob rem non infrequentes oriri sive in iis, quibus animarum cura commissa est, sive in ipsis fidelibus dubietates, anxietates, angoresque conscientiae; Nos eiusmodi incommodis occurrere volentes, plenam earundem recensionem fieri Nobisque proponi iussimus, ut, diligenti adhibita consideratione, statueremus , quasnam ex illis servare ac retinere oporteret, quas vero moderari aut abrogare congrueret. Ea igitur recensione peracta, ac Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus in .. negotiis Fidei Generalibus Inquisitoribus per universam Christianam Rempublicam deputatis in consilium adscitis, reque diu ac mature perpensa, motu proprio, certa scientia., matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, hac perpetuo valitura Constitutione decernimus, ut ex quibuscumque censuris sive excommunicationis, sive suspensionis, sive interdicti, quae per modum, latae sententiae, ipsoque facto incurrendae hactenus impositae sunt, nonnisi illae, quas in hac ipsa Constitutione inserimus, eoque modo , quo inserimus, robur 'exinde habeant ; simul declarantes, easdem non modo ex veterum canonum auctoritate, quatenus cum hac Nostra Constitutione conveniunt, verum etiam hac ipsa Constitutione Nostra, non secus ac si pnmum editae ab ea fuerint, vim suam prorsus accipere debere... [Excerpt}
URI: https://www.um.edu.mt/library/oar/handle/123456789/127004
Appears in Collections:Miscellania : volume 057 - A&SCMisc



Items in OAR@UM are protected by copyright, with all rights reserved, unless otherwise indicated.